Context

Context of Ambrosii Calepini Dictionarivm : in quo restituendo atque exornando hæc præstitimus. Primum non solum illud curauimus, quod ab omnibus iam solet, ut adderemus quamplurima; sed etiam, quod nemo hactenus fecit, ut multarum dictionum obscuram significationem aperiremus. Deinde, cum exempla qu[a]edam Calepinus adduxerit, quæ nunc in libris emendate impressis aliter leguntur, ea sustulimus, & aptiora reposuimus. Pr[a]eterea, cum totum dictionarium ex multiplici impressione redundaret erroribus, ad eos libros, qui citabantur, crebro recurrimus, ueramq́ue lectionem inde petitam Calepino restituimus, nam in Gr[a]ecis dictionibus infinita sunt quæ male affecta sanauimus
Processing Feedback ...